- SILATUM
- SILATUMidem quod Ientaculum, quod ieiuni Veter. Romani vinum sili conditum ante Meridiem absorbebant, Fest. Postea Ientaculum dictum est, de qua voce vide supra. Nempe non sile Attico, sed seseli, quod etiam sile dicebatur. Est autem Sil pigmenti nomen, quod utrum peregrinum anRomanum esset, iam olim inter Eruditos controversum fuit, uti testatur his versibus Ausonius, Technopaegn. v. 9.Estne peregrini vox nominis, an Latii, Sil?Ipsius certe mentio apud Graecos nulla, et res ipsa adeo non obvia, ut Vitruvius l. 7. c. 7. ὦχραν esse Arricam existimaverit: imo tum non amplius inveniri diserte affirmet. Vide supra Ochra. Interim vox ex Graeco σῶρι videtur facta, vel potius σύρον, quô nomine Veter. appellaverunt τὸ Συρικὸν, Syricum, tertium genus silis, rubri quidem itidem coloris, ut Sil Atiicum, sed obscurius et fuscius, ab insul. Syro, Pherecydis patria, sic dicti. Coeterum Sil Atticum limum esse scribit Plin. l. 33. c. 12. Theophrastus cinnabari Atticum vocat: qua de re vide pluribus agentem Salmas. ad Solin. p. 1157. et 1158.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.